monumenta.ch > Plinius > sectio 162

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 162
{XLV} coagulum haedi contra viscum et chamaeleonem album sanguinemque taurinum, contra quem et leporis coagulum est ex aceto, contra pastinacam vero et omnium marinorum ictus vel morsus coagulum leporis vel haedi vel agni drachmae pondere ex vino. leporis coagulum et contra venena additur antidotis. papilio quoque lucernarum luminibus advolans inter mala medicamenta numeratur; huic contrarium est iocur caprinum, sicut fel veneficiis ex mustella rustica factis. hinc deinde praevertemur ad genera morborum.